HEBDOMADA III
DOMINICA
Ad I Vesperas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
PSALMODIA
Ant. 1A solis ortu usque ad occásum, laudábile nomen Dómini.
Ant. 2Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.
Lectio brevis
Hebr 13, 20-21
Deus pacis, qui edúxit de mórtuis pastórem magnum óvium in sánguine testaménti ætérni, Dóminum nostrum Iesum, aptet vos in omni bono, ut faciátis voluntátem eius, fáciens in nobis, quod pláceat coram se per Iesum Christum, cui glória in sǽcula sæculórum. Amen.
Preces
Christus pópuli esuriéntis misértus est et prodígia pro illo sui operátus est amóris. Quorum mémores pia devotióne eum precémur:
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Confitémur, Dómine, ómnia benefícia nobis hódie de tua bonitáte processísse:
ne revertántur ad te vácua, sed fructum áfferant in corde bono.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Lux et salus ómnium géntium, custódi testes quos in univérsum orbem misísti,
Spíritus in eis ignem accénde.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Fac ut mundum ad præcelléntem dignitátem ipsíus omnes magis confórment,
quátenus, te regénte, urgentióribus ætátis nostræ postulatiónibus generóse respóndeant.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Animárum médice et córporum, ægrótos álleva, moriéntibus adésto,
et in tuis miseratiónibus nos vísita et réfove.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Defúnctos inter beátos annumeráre dignéris,
quorum nómina sunt in libro vitæ.
Amórem tuum osténde nobis, Dómine.
Pater noster.
Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Laudes matutinas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
Quæ omnia omittuntur, quando Invitatorium immediate præcedit.
PSALMODIA
Ant. 1Mirábilis in altis Dóminus, allelúia.
Ant. 2Laudábilis es, Dómine, et superexaltátus in sǽcula, allelúia.
Ant. 3Laudáte Dóminum de cælis, allelúia.
Lectio brevis
Ez 37, 12b-14
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego apériam túmulos vestros et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus, et indúcam vos in terram Israel; et sciétis quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópulus meus. Et dabo spíritum meum in vobis, et vivétis, et collocábo vos super humum vestram, et sciétis quia ego Dóminus. Locútus sum et fácio, ait Dóminus Deus.
Preces
Deum, qui misit Spíritum Sanctum, ut fíeret lux beatíssima ómnium córdium, deprecémur instántes:
Illúmina pópulum tuum, Dómine.
Benedíctus es, Deus, lux nostra,
qui propter glóriam tuam ad diem novum nos perveníre fecísti.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.
Tu, qui per resurrectiónem Fílii tui mundum illuminásti,
per Ecclésiam tuam in omnes hómines hoc lumen effúnde.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.
Qui Unigéniti tui discípulos per tuum Spíritum clarificásti,
hunc emítte in Ecclésiam tuam, quæ sit tibi fidélis.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.
O lumen géntium, meménto eórum, qui adhuc in ténebris commorántur,
óculos áperi cordis eórum, ut te solum Deum verum agnóscant.
Illúmina pópulum tuum, Dómine.
Pater noster.
Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 De tribulatióne invocávi Dóminum, et exaudívit me, allelúia.
Ant. 2 Déxtera Dómini exaltávit me, allelúia.
Ant. 3 Deus Dóminus illúxit nobis, allelúia.
Ad TertiamLectio brevis
Rom 8, 15-16
Non accepístis spíritum servitútis íterum in timórem, sed accepístis Spíritum adoptiónis filiórum, in quo clamámus: Abba, Pater! Ipse Spíritus testimónium reddit una cum spíritu nostro quod sumus fílii Dei.
Apud te, Dómine, est fons vitæ.
Et in lúmine tuo vidébimus lumen.
Ad SextamLectio brevis
Rom 8, 22-23
Scimus quod omnis creatúra congemíscit et compárturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primítias Spíritus habéntes, et ipsi intra nos gémimus adoptiónem filiórum exspectántes, redemptiónem córporis nostri.
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Qui rédimit de intéritu vitam tuam.
Ad NonamLectio brevis
2 Tim 1, 9
Deus nos salvos fecit et vocávit vocatióne sancta, non secúndum ópera nostra sed secúndum propósitum suum et grátiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante témpora sæculária.
Dedúxit eos Dóminus in spe, et non timuérunt.
Indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ.
Ad II Vesperas
Deus, in adiutórium meum inténde.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri. Sicut erat. (Allelúia.)
PSALMODIA
Ant. 1Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, allelúia.
Ant. 2Memóriam fecit mirabílium suórum miserátor Dóminus, allelúia.
Lectio brevis
1 Petr 1, 3-5
Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi, qui secúndum magnam misericórdiam suam regenerávit nos in spem vivam per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem et incontaminátam et immarcescíbilem, conservátam in cælis propter vos, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem parátam revelári in témpore novíssimo.
Preces
Deum, qui mundum, olim creátum, redemptióne recreávit et semper rénovat amóre, lætántibus ánimis invocémus:
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Grátias tibi, Deus, qui poténtiam tuam in univérsa creatióne revélas,
et in mundi cursu providéntiam maniféstas.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Per Fílium tuum, pacis præcónem et in cruce victórem,
ab ináni timóre ac desperatióne nos líbera.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Omnibus, qui iustítiam díligunt atque colunt,
concéde, ut sine dolo ad ædificándum mundum in vera pace cooperéntur.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Adésto oppréssis, captívos líbera, míseros consoláre, panem tríbue esuriéntibus, firmitátem concéde debílibus,
victóriam crucis in ómnibus osténde.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Qui Fílium tuum post mortem et sepultúram ad glóriam mirabíliter suscitásti,
defúnctos ad vitam cum eo perveníre concéde.
Rénova mirabília amóris tui, Dómine.
Pater noster.
Oratio, ut in Proprio de Tempore.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.