SABBATO, Hebd. III
Ad Laudes matutinas
PSALMODIA
Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
Tempore Paschali: Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.
Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.
Tempore Paschali: Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.
Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.
Tempore Paschali: Ego sum via et véritas et vita, allelúia.
Lectio brevis
Phil 2, 14-15
Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo.
Preces
Deum, qui Maríam matrem Christi ómnibus creatúris cæléstibus et terréstribus antecéllere vóluit, cum fidúcia implorémus:
Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.
Pater misericordiárum, grátias tibi reférimus quod nobis Maríam matrem et exémplum dedísti,
per eius intercessiónem corda nostra sanctífica.
Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem fructus Sancti Spíritus nobis concéde.
Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
per eius intercessiónem tribulatiónes súbleva nostras spemque nostram confírma.
Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.
Pater noster.
Oratio
Deus, nostræ fons et orígo salútis, ita nos fac semper vita nostra tuam glóriam profitéri, ut et in cælis a tua numquam laude cessémus.
Conclusio Horæ, ut in Ordinario.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Súscipe, Dómine, servum tuum in bonum.
Ant. 2 Respícite ad Dóminum, et illuminámini.
Ant. 3 Iuxta est Dóminus his, qui contríto sunt corde.
Ad TertiamLectio brevis
1 Sam 15, 22
Numquid vult Dóminus holocáusta aut víctimas et non pótius ut obœdiátur voci Dómini? Mélior est enim obœdiéntia quam víctimæ et auscultáre magis quam offérre ádipem aríetum.
Sacrifícium laudis honorificábit me.
Et qui immaculátus est in via, osténdam illi salutáre Dei.
Ad SextamLectio brevis
Gal 5, 26; 6, 2
Non efficiámur inánis glóriæ cúpidi, ínvicem provocántes, ínvicem invidéntes. Alter alteríus ónera portáte et sic adimplébitis legem Christi.
Ecce quam bonum et quam iucúndum habitáre fratres in unum.
Illic mandávit Dóminus benedictiónem.
Ad NonamLectio brevis
Mic 6, 8
Indicátum est tibi, o homo, quid sit bonum et quid Dóminus quærat a te: útique fácere iudícium et dilígere caritátem et sollícitum ambuláre cum Deo tuo.
In via testimoniórum tuórum, Dómine, delectátus sum.
Non oblivíscar sermónem tuum.