MARTIUS
Die 4 martii
S. CASIMIRI
Memoria ad libitum
De Communi sanctorum virorum.
ORATIO
Deus omnípotens, cui servíre regnáre est, concéde nobis, beáti Casimíri intercedénte suffrágio, tibi in sanctitáte et iustítia perpétuo famulári.
In tempore Quadragesimæ pro commemoratione:
Ad Laudes matutinas
Ant. Qui facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera eius, quia in Deo sunt facta.
Ad Vesperas
Ant. Serve bone et fidélis, intra in gáudium Dómini tui.
Die 7 martii
SS. PERPETUÆ ET FELICITATIS, MARTYRUM
Memoria
De Communi plurimorum martyrum.
ORATIO
Deus, cuius urgénte caritáte beátæ mártyres Perpétua et Felícitas torméntum mortis, contémpto persecutóre, vicérunt, da nobis, quǽsumus, eárum précibus, ut in tua semper dilectióne crescámus.
In tempore Quadragesimæ pro commemoratione:
Ad Laudes matutinas
Ant. Beáti, qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Ad Vesperas
Ant. Gaudent in cælis ánimæ sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo regnábunt in ætérnum.
Die 8 martii
S. IOANNIS A DEO, RELIGIOSI
De Communi sanctorum virorum: pro religiosis, vel pro iis qui opera misericordiæ exercuerunt.
ORATIO
Deus, qui beátum Ioánnem misericórdiæ spíritu perfudísti, da, quǽsumus, ut, caritátis ópera exercéntes, inter eléctos in regno tuo inveníri mereámur.
In tempore Quadragesimæ pro commemoratione:
Ad Laudes matutinas
Ant. In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
Ad Vesperas
Ant. Amen dico vobis: Quod uni ex his mínimis meis fecístis, mihi fecístis. Veníte, benedícti Patris mei, possidéte parátum vobis regnum ab inítio mundi.
Die 9 martii
S. FRANCISCÆ ROMANÆ, RELIGIOSÆ
De Communi sanctarum mulierum: pro religiosis.
ORATIO
Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti coniugális et monásticæ conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre, ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus.
In tempore Quadragesimæ pro commemoratione:
Ad Laudes matutinas
Ant. Si quis fécerit voluntátem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Ad Vesperas
Ant. Vos qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis et vitam ætérnam possidébitis.
Die 17 martii
S. PATRICII, EPISCOPI
Ad Laudes matutinas
Ant.: Eúntes, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti.
ORATIO
Deus, qui ad prædicándam Hibérniæ pópulis glóriam tuam beátum Patrícium epíscopum providísti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, qui christiáno nómine gloriántur, tua mirabília homínibus iúgiter annúntient.
Ad Vesperas
Ant.: Multi ab oriénte et occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno cælórum.
Die 18 martii
S. CYRILLI HIEROSOLYMITANI, EPISCOPI ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Ad Laudes matutinas
Ant.: Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam per beátum Cyríllum epíscopum ad mystéria salútis profúndius attingénda mirabíliter adduxísti, da nobis, eius intercessióne, Fílium tuum ita agnóscere, ut vitam abundántius habeámus.
Die 19 martii
S. IOSEPH, SPONSI BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Sollemnitas
Ad I Vesperas
HYMNUS
Te, Ioseph, célebrent ágmina cǽlitum,
te cuncti résonent christíadum chori,
qui, clarus méritis, iunctus es ínclitæ
casto fœ́dere Vírgini.
Almo cum túmidam gérmine cóniugem
admírans, dúbio tángeris ánxius,
afflátu súperi Fláminis ángelus
concéptum púerum docet.
Tu natum Dóminum stringis, ad éxteras
Ægýpti prófugum tu séqueris plagas;
amíssum Sólymis quæris et ínvenis,
miscens gáudia flétibus.
Eléctos réliquos mors pia cónsecrat
palmámqu{i}e{/i} eméritos glória súscipit;
tu vivens, súperis par, frúeris Deo,
mira sorte beátior.
Nobis, summa Trias, parce precántibus;
da Ioseph méritis sídera scándere,
ut tandem líceat nos tibi pérpetim
gratum prómere cánticum. Amen.
Ant. 1Iacob génuit Ioseph, virum Maríæ, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus. Allelúia.
Psalmi et canticum de Communi sanctorum virorum.
Ant. 2Missus est ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Ioseph. Allelúia.
Ant. 3Cum esset desponsáta mater Iesu María Ioseph, ántequam convenírent, invénta est in útero habens de Spíritu Sancto. Allelúia.
LECTIO BREVIS
{r}Col 3, 23-24{/r}
Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Et florébit in ætérnum ante Dóminum. {*}
Sicut lílium.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Tempore paschali:
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Et florébit in ætérnum ante Dóminum. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Magnificat, ant. Ecce fidélis servus et prudens, quem constítuit Dóminus super famíliam suam. Allelúia.
PRECES
Deum, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, súpplices implorémus:
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater sancte, qui Christi mystérium, tempóribus ætérnis abscónditum, beáto Ioseph aperuísti,
præsta ut Fílium tuum Deum et hóminem clárius agnoscámus.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater cæléstis, qui pascis volatília cæli et fenum agri vestis,
cotidiánum et supersubstantiálem panem cunctis largíre homínibus.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Creátor ómnium, qui opus tuum nostris mánibus credidísti,
concéde operáriis, ut frúctibus labóris sui digne fruántur.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Deus omnis iustítiæ, qui vis hómines iustos fíeri,
da nos, per beátum Ioseph, tibi placéntes in ómnibus ambuláre.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Moriéntibus atque defúnctis benígne concéde, ut, per Fílium tuum, cum María matre eius et beáto Ioseph,
tuam misericórdiam consequántur.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater noster.ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda.
Ad Invitatorium
Ant. Laudémus Christum Dóminum in sollemnitáte sancti Ioseph. Allelúia.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Cǽlitum, Ioseph, decus atque nostræ
certa spes vitæ columénque mundi,
quas tibi læti cánimus, benígnus
súscipe laudes.
Te, satum David, státuit Creátor
Vírginis sponsum, voluítque Verbi
te patrem dici, dedit et minístrum
esse salútis.
Tu Redemptórem stábulo iacéntem,
quem chorus vatum cécinit futúrum,
áspicis gaudens, sociúsque matris
primus adóras.
Rex Deus regum, dominátor orbis,
cuius ad nutum tremit inferórum
turba, cui pronus famulátur æther,
se tibi subdit.
Laus sit excélsæ Tríadi perénnis,
quæ, tib{i}i{/i} insígnes tríbuens honóres,
det tuis nobis méritis beátæ
gáudia vitæ. Amen.
Ant. 1 Venérunt pastóres festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio. Allelúia.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Erant Ioseph et María, mater Iesu, mirántes super iis quæ dicebántur de illo, et benedíxit illis Símeon. Allelúia.
Ant. 3Consúrgens Ioseph accépit Púerum et matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum, et erat ibi usque ad óbitum Heródis. Allelúia.
LECTIO BREVIS
{r}2 Sam 7, 28-29{/r}
Dómine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: cum ergo locútus sis ad servum tuum bona hæc, dignáre ígitur benedícere dómui servi tui, ut sit in sempitérnum coram te, quia tu, Dómine Deus, locútus es, et benedictióne tua benedicétur domus servi tui in sempitérnum.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Constítuit eum {*} Dóminum domus suæ.
Constítuit eum {*} Dóminum domus suæ.
Et príncipem omnis possessiónis suæ. {*}
Dóminum domus suæ.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Constítuit eum {*} Dóminum domus suæ.
Tempore paschali:
Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.
Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.
Et príncipem omnis possessiónis suæ. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Constítuit eum dóminum domus suæ, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Benedictus, ant. Ioseph habitávit in civitáte Názareth, ut adimplerétur quod dictum est per prophétas de Christo: Nazarǽus vocábitur. Allelúia.
PRECES
Dóminum, qui hómines éfficit iustos, súpplices precémur:
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.
Dómine Deus, qui nostros in fide patres ipse vocásti, ut coram te perfécto corde ambulárent,
fac ut, eórum sequéntes vestígia, simus sicut prǽcipis perfécti.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.
Qui Ioseph virum iustum elegísti, ut Fílium tuum púerum et adulescéntem enutríret,
fac ut córpori Christi in nostris frátribus serviámus.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.
Qui terram homínibus commisísti, ut eam implérent sibíque subícerent,
doce nos in hoc sǽculo impénse operári, tuam iúgiter glóriam intendéntes.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.
Meménto, Pater ómnium, óperis mánuum tuárum,
et cunctis largíre in seréno labóre dignam vitæ condiciónem.
In tua iustítia vivífica nos, Dómine.
Pater noster.ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut humánæ salútis mystéria, cuius primórdia beáti Ioseph fidéli custódiæ commisísti, Ecclésia tua, ipso intercedénte, iúgiter servet implénda.
Ad II Vesperas
HYMNUS Te Ioseph .
Ant. 1Invenérunt Iesum paréntes eius in templo, sedéntem in médio doctórum, audiéntem et interrogántem eos. Allelúia.
Psalmi et canticum de Communi sanctorum virorum.
Ant. 2Dixit mater Iesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Allelúia.
Ant. 3Descéndit Iesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis. Allelúia.
LECTIO BREVIS
{r}Col 3, 23-24{/r}
Quodcúmque fácitis, ex ánimo operámini sicut Dómino et non homínibus, sciéntes quod a Dómino accipiétis retributiónem hereditátis. Dómino Christo servíte.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Et florébit in ætérnum ante Dóminum. {*}
Sicut lílium.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Iustus germinábit {*} Sicut lílium.
Tempore paschali:
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Et florébit in ætérnum ante Dóminum. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Iustus germinábit sicut lílium, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Magnificat, ant. Ipse Iesus erat incípiens quasi annórum trigínta, ut putabátur fílius Ioseph. Allelúia.
PRECES
Deum, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, súpplices implorémus:
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater sancte, qui Christi mystérium, tempóribus ætérnis abscónditum, beáto Ioseph aperuísti,
præsta ut Fílium tuum Deum et hóminem clárius agnoscámus.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater cæléstis, qui pascis volatília cæli et fenum agri vestis,
cotidiánum et supersubstantiálem panem cunctis largíre homínibus.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Creátor ómnium, qui opus tuum nostris mánibus credidísti,
concéde operáriis, ut frúctibus labóris sui digne fruántur.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Deus omnis iustítiæ, qui vis hómines iustos fíeri,
da nos, per beátum Ioseph, tibi placéntes in ómnibus ambuláre.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Moriéntibus atque defúnctis benígne concéde, ut, per Fílium tuum, cum María matre eius et beáto Ioseph,
tuam misericórdiam consequántur.
Pater noster, qui es in cælis, exáudi nos.
Pater noster. Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem, in die sollémni Paschæ. Allelúia.
Ant. 2 Cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. Allelúia.
Ant. 3 Non inveniéntes Iesum, paréntes eius regréssi sunt in Ierúsalem, requiréntes eum. Allelúia.
Ad Horam tertiamLECTIO BREVIS
{r}Prov 2, 7-8{/r}
Thesaurizábit rectóribus sollértiam et clípeus erit gradiéntibus simplíciter servans sémitas iustítiæ et vias sanctórum custódiens.
RESPONSORIUM BREVE
Constítuit eum dóminum domus suæ. Allelúia.
Et príncipem omnis possessiónis suæ. Allelúia.
Ad Horam sextamLECTIO BREVIS
Cf. {r}Sap 10, 10{/r}
Prófugum iustum dedúxit Sapiéntia per vias rectas et osténdit illi regnum Dei et dedit illi sciéntiam sanctórum; honestávit illum in labóribus et complévit labóres illíus.
RESPONSORIUM BREVE
Glória et divítiæ in domo eius. Allelúia.
Et iustítia eius manet in sǽculum sǽculi. Allelúia.
Ad Horam nonamLECTIO BREVIS
{r}Sir 2, 18-19{/r}
Qui timent Dóminum non erunt incredíbiles verbo illíus; et qui díligunt illum, conservábunt viam illíus. Qui timent Dóminum, inquírent quæ beneplácita sunt ei; et qui díligunt eum, replebúntur lege ipsíus.
RESPONSORIUM BREVE
Magna est glória eius in salutári tuo. Allelúia.
Glóriam et magnum decórem impónes super eum. Allelúia.
Die 23 martii
S. TURIBII DE MOGROVEIO, EPISCOPI
Ad Laudes matutinas
Ant.: Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
ORATIO
Deus, qui Ecclésiam tuam beáti Turíbii epíscopi apostólicis curis zelóque veritátis auxísti, concéde, ut pópulus tibi sacrátus fídei et sanctitátis nova semper increménta suscípiat.
Ad Vesperas
Ant.: Iste est fidélis et prudens dispensátor, quem constítuit Dóminus super famíliam suam, ut daret illis in témpore trítici mensúram.
Die 25 martii
IN ANNUNTIATIONE DOMINI
Sollemnitas
Ad I Vesperas
HYMNUS
Agnóscat omne sǽculum
venísse vitæ prǽmium;
post hostis ásperi iugum
appáruit redémptio.
Isaías quæ prǽcinit
compléta sunt in Vírgine;
annuntiávit Angelus,
Sanctus replévit Spíritus.
María ventre cóncipit
verbi fidélis sémine;
quem totus orbis non capit,
portant puéllæ víscera.
Adam vetus quod pólluit,
Adam novus hoc ábluit;
tumens quod ille déicit,
humíllimus hic érigit.
Christo sit omnis glória,
Dei Paréntis Fílio,
quem Virgo felix cóncipit
Sancti sub umbra Spíritus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Egrediétur virga de radíce Iesse, et flos de radíce eius ascéndet, et requiéscet super eum Spíritus Dómini. Allelúia. Psalmus 112 (113)
Ant. 2Dabit ei Dóminus sedem David patris eius, et regnábit in ætérnum. Allelúia. Psalmus 147, 12-20 (147 B)
Ant. 3 Verbum supérnum, a Patre ante témpora génitum, hódie pro nobis caro factum exinanívit semetípsum. Allelúia. Canticum
Phil 2, 6-11LECTIO BREVIS
{r}1 Io 1, 1-2{/r}
Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ; et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Germinávit radix Iesse, {*} Orta est stella ex Iacob.
Germinávit radix Iesse, {*} Orta est stella ex Iacob.
Virgo péperit Salvatórem. {*}
Orta est stella ex Iacob.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Germinávit radix Iesse, {*} Orta est stella ex Iacob.
Tempore paschali:
Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, {*} Allelúia, allelúia.
Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, {*} Allelúia, allelúia.
Virgo péperit Salvatórem. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Germinávit radix Iesse, orta est stella ex Iacob, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Magnificat, ant. Spíritus Sanctus in te descéndet, María, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Allelúia.
PRECES
Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Pater noster.ORATIO
Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes.
Ad Invitatorium
Ant. Verbum caro factum est: veníte, adorémus. Allelúia.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
O lux, salútis núntia,
qua Vírgini fert Angelus
complénda mox orácula
et cara terris gáudia.
Qui Patris ætérno sinu
ætérna Proles náscitur,
obnóxius fit témpori
matrémqu{i}e{/i} in orbe séligit.
Nobis piándis víctima
nostros s{i}e{/i} in artus cólligit,
ut innocénti sánguine
scelus nocéntum díluat.
Concépta carne Véritas,
umbráta velo Vírginis,
puris vidénda méntibus,
imple tuo nos lúmine.
Et quæ modésto péctore
te dicis ancíllam Dei,
regína nunc cæléstium,
patróna sis fidélium.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patr{i}e{/i} et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
Ant. 1Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph. Allelúia.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Benedícta tu in muliéribus et benedíctus fructus ventris tui. Allelúia.
Ant. 3Virgo verbo concépit, virgo permánsit, virgo péperit Salvatórem. Allelúia.
LECTIO BREVIS
{r}Phil 2, 6-7{/r}
Cum in forma Dei esset, Christus Iesus non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.
Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}
Dóminus tecum.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ave, María, grátia plena; {*} Dóminus tecum.
Tempore paschali:
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum, {*} Allelúia, allelúia.
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum {*} Allelúia, allelúia.
Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum {*} Allelúia, allelúia.
Ad Benedictus, ant. Propter nímiam caritátem suam, qua diléxit nos Deus, Fílium suum misit in similitúdinem carnis peccáti. Allelúia.
PRECES
Qui exórdium hódie salútis nostræ in Annuntiatióne Dómini celebrámus, cum iúbilo deprecémur:
Pro nobis intercédat sancta Dei Génetrix.
Sicut María Virgo núntium ab Angelo iucúndum accépit,
da nos ita, Deus, Salvatórem nostrum gratánter suscípere.
Pro nobis intercédat sancta Dei Génetrix.
Sicut respexísti humilitátem ancíllæ tuæ,
nostri et ómnium, Pater miséricors, recordáre et miserére.
Pro nobis intercédat sancta Dei Génetrix.
Sicut nova Eva obœdívit Verbo tuo divíno,
sic nobis fiat secúndum voluntátem tuam.
Pro nobis intercédat sancta Dei Génetrix.
Sancta María succúrrat míseris, iuvet pusillánimes, refóveat flébiles,
oret pro pópulo, intervéniat pro clero, intercédat pro devóto femíneo sexu.
Pro nobis intercédat sancta Dei Génetrix.
Pater noster.ORATIO
Deus, qui Verbum tuum in útero Vírginis Maríæ veritátem carnis humánæ suscípere voluísti, concéde, quǽsumus, ut, qui Redemptórem nostrum Deum et hóminem confitémur, ipsíus étiam divínæ natúræ mereámur esse consórtes.
Ad II Vesperas
HYMNUS Ave, maris stella, de Communi B. M. V.
Ave, maris stella,
Dei mater alma,
atque semper virgo,
felix cæli porta.
Sumens illud «Ave»
Gabriélis ore,
funda nos in pace,
mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
profer lumen cæcis,
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.
Monstra t{i}e{/i} esse matrem,
sumat per te precem
qui pro nobis natus
tulit esse tuus.
Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpis solútos
mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
iter para tutum,
ut vidéntes Iesum
semper collætémur.
Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto
honor, tribus unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Angelus Dómini nuntiávit Maríæ, et concépit de Spíritu Sancto. Allelúia. Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Ant. 2Ne tímeas, María; invenísti grátiam apud Dóminum: ecce concípies et páries, et vocábitur Altíssimi Fílius. Allelúia. Psalmus 129 (130)
Ant. 3Ecce ancílla Dómini: fiat mihi secúndum verbum tuum. Allelúia. Canticum
Cf. Col 1, 12-20LECTIO BREVIS
{r}1 Io 1, 1-2{/r}
Quod fuit ab inítio, quod audívimus, quod vídimus óculis nostris, quod perspéximus et manus nostræ contrectavérunt, de verbo vitæ; et vita appáruit, et vídimus et testámur et annuntiámus vobis vitam ætérnam, quæ erat coram Patre et appáruit nobis.
RESPONSORIUM BREVE
Tempore Quadragesimæ:
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Hoc erat in princípio apud Deum. {*}
Et habitávit in nobis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Tempore paschali:
Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, {*} Allelúia, allelúia.
Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, {*} Allelúia, allelúia.
Hoc erat in princípio apud Deum. {*}
Allelúia, allelúia.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Verbum caro factum est, et habitávit in nobis, {*} Allelúia, allelúia.
Ad Magnificat, ant. Gábriel ángelus locútus est Maríæ, dicens: Ave, grátia plena; Dóminus tecum; benedícta tu in muliéribus. Allelúia.
PRECES
Ætérnum Patrem, qui hódie salútem nostram Maríæ per suum Angelum nuntiávit, fidéntibus ánimis exorémus:
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui Maríam Vírginem elegísti, ut fíeret mater Fílii tui,
miserére ómnium qui redemptiónem suam exspéctant.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui Gabriélis ore pacem Maríæ et gáudium nuntiásti,
univérso mundo salútis gáudium verámque pacem largíre.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui, ancílla tua annuénte et Spíritu Sancto operánte, Verbum tuum in nobis habitáre fecísti,
corda nostra ad Christum suscipiéndum ita dispóne, ut María Virgo eum suscépit.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Qui réspicis húmiles et esuriéntes bonis adímples,
depréssos súbleva, egénis súbveni, ádiuva moriéntes.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Deus, cui nihil est impossíbile et qui mirabília solus facis,
salva nos, cum mórtuos in die novíssimo suscitábis.
Grátiam tuam largíre nobis, Dómine.
Ad Horam mediamPSALMODIA
Ant. 1 De Iesse progénie procéssit Virgo María, in cuius thálamum introívit Spíritus Altíssimi. Allelúia.
Ant. 2 Ecce virgo concípiet et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel. Allelúia.
Ant. 3 Magnificábitur usque ad términos terræ, et erit iste pax. Allelúia.
Ad Horam tertiamLECTIO BREVIS
{r}Eph 1, 9b-10{/r}
Propósuit Deus, in dispensatiónem plenitúdinis témporum: recapituláre ómnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra.
RESPONSORIUM BREVE
Angelus Dómini nuntiávit Maríæ. Allelúia.
Et concépit de Spíritu Sancto. Allelúia.
Ad Horam sextamLECTIO BREVIS
{r}1 Io 4, 10{/r}
In hoc est cáritas, non quasi nos dilexérimus Deum, sed quóniam ipse diléxit nos et misit Fílium suum propitiatiónem pro peccátis nostris.
RESPONSORIUM BREVE
Ecce ancílla Dómini. Allelúia.
Fiat mihi secúndum verbum tuum. Allelúia.
Ad Horam nonamLECTIO BREVIS
{r}1 Tim 2, 5-6{/r}
Unus Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.
RESPONSORIUM BREVE
Verbum caro factum est. Allelúia.
Et habitávit in nobis. Allelúia.