Dominica infra octavam Nativitatis
Hebd. I Psalterii
SANCTÆ FAMILIÆ IESU, MARIÆ ET IOSEPH
Festum
Quando Nativitas Domini incidit in diem dominicam, festum S. Familiæ fit die 30 decembris et non habet I Vesperas.
Ad I Vesperas
HYMNUS
O lux beáta cǽlitum
et summa spes mortálium,
Iesu, cui doméstica
arrísit orto cáritas;
María, dives grátia,
o sola quæ casto potes
fovére Iesum péctore,
cum lacte donans óscula;
Tuqu{i}e{/i} ex vetústis pátribus
delécte custos Vírginis,
dulci patris quem nómine
divína Proles ínvocat:
De stirpe Iesse nóbili
nat{i}i{/i} in salútem géntium,
audíte nos, qui súpplices
ex corde vota fúndimus.
Qua vestra sedes flóruit
virtútis omnis grátia,
hanc detur in domésticis
reférre posse móribus.
Iesu, tuis obœ́diens
qui factus es paréntibus,
cum Patre summ{i}o{/i} ac Spíritu
semper tibi sit glória. Amen.
Ant. 1Iacob autem génuit Ioseph virum Maríæ, de qua natus est Iesus, qui vocátur Christus.
Psalmi et canticum de Communi B. Mariæ V.
Ant. 2Ioseph, fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam; quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est.
Ant. 3Pastóres venérunt festinántes, et invenérunt Maríam et Ioseph et Infántem pósitum in præsépio.
LECTIO BREVIS
{r}2 Cor 8, 9{/r}
Scitis grátiam Dómini nostri Iesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illíus inópia vos dívites essétis.
RESPONSORIUM BREVE
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Et de plenitúdine eius omnes nos accépimus. {*}
Et habitávit in nobis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Verbum caro factum est, {*} Et habitávit in nobis.
Ad Magnificat, ant.
Anno AEcce ángelus Dómini appáret in somnis Ioseph dicens: Surge et áccipe púerum et matrem eius et fuge in Ægýptum et esto ibi, usque dum dicam tibi.
Anno BPostquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt illum in Hierosólymam ut sísterent Dómino.
Anno CRemánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius existimántes illum esse in comitátu, et requirébant eum inter cognátos et notos.
PRECES
Fílium Dei vivi, qui fílius humánæ famíliæ fíeri dignátus est, adorémus, ipsi confiténtes:
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
Christe, per mystérium subiectiónis tuæ erga Maríam et Ioseph,
doce omnes reveréntiam et obœdiéntiam erga eos qui legítime præsunt.
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
Qui paréntes amásti et ab ipsis amátus es,
omnes famílias in pace et mútua caritáte constítue.
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
Tu, qui studiósus fuísti eórum, quæ tui sunt Patris,
præsta ut in omni domo Deus honorétur.
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
Christe, qui ab ánxiis paréntibus tértia die in domo Patris invéntus es,
doce omnes quǽrere primum regnum Dei.
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
Christe, qui Maríam et Ioseph tecum in cælésti glória consociásti,
admítte defúnctos in famíliam beatórum.
Tu es, Dómine, exémplar et salvátor ómnium.
ORATIO
Deus, qui præclára nobis sanctæ Famíliæ dignátus es exémpla præbére, concéde propítius, ut, domésticis virtútibus caritatísque vínculis illam sectántes, in lætítia domus tuæ prǽmiis fruámur ætérnis.
Ad Invitatorium
Ant. Christus natus est nobis: veníte, adorémus.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Christe, splendor Patris,
Dei mater Virgo,
Ioseph, tam sacrórum
pígnorum servátor,
Nitet vestra domus
flóribus virtútum,
unde gratiárum
fons prománat ipse.
Angeli stupéntes
Natum Dei cernunt
servi form{i}a{/i} indútum
servis famulántem.
Imus præes, Ioseph,
humilísque iubes;
iubes et María
et utríque servis.
Cunctis præstant aulis
hæc egéna sæpta,
salus unde cœpit
géneris humáni.
Iesu, Mater, Ioseph,
mansiónis vestræ
nostras date sedes
donis frui sanctis.
Tibi laudes, Christe,
spem qui nobis præbes,
tuos per paréntes
cæl{i}i{/i} adíre domum. Amen.
Ant. 1Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem in die sollémni Paschæ.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia, et grátia Dei erat in illo.
Ant. 3Erant pater eius et mater mirántes super iis, quæ dicebántur de illo.
LECTIO BREVIS
{r}Deut 5, 16{/r}
Honóra patrem tuum et matrem, sicut præcépit tibi Dóminus Deus tuus, ut longo vivas témpore et bene sit tibi in terra, quam Dóminus Deus tuus datúrus est tibi.
RESPONSORIUM BREVE
Christe, Fili Dei vivi, {*} Miserére nobis.
Christe, Fili Dei vivi, {*} Miserére nobis.
Qui Maríæ et Ioseph súbditus fuísti. {*}
Miserére nobis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Christe, Fili Dei vivi, {*} Miserére nobis.
Ad Benedictus, ant.
Anno AEcce appáret ángelus Dómini in somnis Ioseph in Ægýpto dicens: Surge et áccipe púerum et matrem eius et vade in terram Israel; defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam púeri.
Anno BErant pater et mater Iesu mirántes super his quæ dicebántur de illo, allelúia.
Anno CFili, quid fecísti nobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Quid est quod me quærebátis? Nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt, opórtet me esse?
PRECES
Fílium Dei vivi, qui fílius humánæ famíliæ fíeri dignátus est, adorémus, ipsum exorántes:
Iesu, factus obœ́diens, sanctífica nos.
Iesu, Verbum ætérnum Patris, qui súbditum Maríæ et Ioseph te fecísti,
doce nos humilitátem.
Iesu, factus obœ́diens, sanctífica nos.
Magíster noster, cuius facta et verba mater tua in corde suo servábat,
præsta, ut audiámus verbum tuum et custodiámus illud in corde puro et bono.
Iesu, factus obœ́diens, sanctífica nos.
Christe, faber mundi, qui fílium fabri te vocári voluísti,
doce nos sedulitátem in ópere.
Iesu, factus obœ́diens, sanctífica nos.
Iesu, qui in família Názareth sapiéntia, ætáte et grátia apud Deum et hómines proficiébas,
fac, ut crescámus per ómnia in te, qui es Caput nostrum.
Iesu, factus obœ́diens, sanctífica nos.
Ad II Vesperas
HYMNUS, ut ad I Vesperas.
Ant. 1Post tríduum invenérunt Iesum in templo, sedéntem in médio doctórum, audiéntem et interrogántem eos.
Ant. 2Descéndit Iesus cum eis, et venit Názareth, et erat súbditus illis.
Ant. 3Et Iesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.
LECTIO BREVIS
{r}Phil 2, 6-7{/r}
Christus Iesus, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo.
RESPONSORIUM BREVE
Débuit per ómnia frátribus similári, {*} Ut miséricors fíeret.
Débuit per ómnia frátribus similári, {*} Ut miséricors fíeret.
In terris visus est, et cum homínibus conversátus est. {*}
Ut miséricors fíeret.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Débuit per ómnia frátribus similári, {*} Ut miséricors fíeret.
Ad Magnificat, ant.
Anno AVéniens Ioseph habitávit in civitáte, quæ vocátur Názareth, ut adimplerétur quod dictum est per prophétas: Nazarǽus vocábitur.
Anno BPuer Iesus crescébat et confortabátur plenus sapiéntia: et grátia Dei erat super illum.
Anno CDescéndit Iesus cum eis et venit Názareth et erat súbditus illis. Et Mater eius conservábat ómnia verba in corde suo.
PRECES et Oratio, ut ad I Vesperas.
Ad Officium lectionis
HYMNUS
Dulce fit nobis memoráre parvum
Názaræ tectum tenuémque cultum;
éxpedit Iesu tácitam reférre
cármine vitam.
Arte qua Ioseph húmil{i}i{/i} excoléndus,
ábdito Iesus iuvenéscit ævo,
seque fabrílis sócium labóris
ádicit ultro.
Assidet nato pia mater almo,
ássidet sponso bona nupta, felix
si potest curas releváre lassis
múner{i}e{/i} amíco.
O nequ{i}e{/i} expértes óper{i}æ{/i} et labóris,
nec mal{i}i{/i} ignári, míseros iuváte;
quotquot implórant cólumen, benígno
cérnite vultu.
Sit tibi, Iesu, decus atque virtus,
sancta qui vitæ documénta præbes,
quique cum summo Genitór{i}e{/i} et almo
Flámine regnas. Amen.
Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino.
Et multitúdinem pacis fíliis tuis.
Ant. 1 Cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, accépit eum Símeon in ulnas suas et benedíxit Deum. Ant. 2 Magi, intrántes domum, invenérunt Púerum cum María matre eius. Ant. 3 Consúrgens Ioseph accépit Púerum et Matrem eius nocte, et secéssit in Ægýptum.De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Ephésios
{r:Eph}5, 21 – 6, 4{/r}
{p}De vita christiana in familia
Fratres: {v}5,21{/v}Subiécti ínvicem estóte in timóre Christi. {v}22{/v}Mulíeres viris suis sicut Dómino, {v}23{/v}quóniam vir caput est mulíeris, sicut et Christus caput est ecclésiæ, ipse salvátor córporis. {v}24{/v}Sed ut ecclésia subiécta est Christo, ita et mulíeres viris in ómnibus.
{v}25{/v}Viri, dilígite uxóres, sicut et Christus diléxit ecclésiam et seípsum trádidit pro ea, {v}26{/v}ut illam sanctificáret mundans lavácro aquæ in verbo, {v}27{/v}ut exhibéret ipse sibi gloriósam ecclésiam non habéntem máculam aut rugam aut áliquid eiúsmodi, sed ut sit sancta et immaculáta. {v}28{/v}Ita et viri debent dilígere uxóres suas ut córpora sua. Qui suam uxórem díligit, seípsum díligit; {v}29{/v}nemo enim umquam carnem suam ódio hábuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclésiam, {v}30{/v}quia membra sumus córporis eius. {v}31{/v}Propter hoc relínquet homo patrem et matrem et adhærébit uxóri suæ, et erunt duo in carne una. {v}32{/v}Sacraméntum hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclésia! {v}33{/v}Verúmtamen et vos sínguli unusquísque suam uxórem sicut seípsum díligat; uxor autem tímeat virum.
{v}6,1{/v}Fílii, obœdíte paréntibus vestris in Dómino, hoc enim est iustum. {v}2{/v}Honóra patrem tuum et matrem, quod est mandátum primum cum promissióne, {v}3{/v}ut bene sit tibi et sis longǽvus super terram. {v}4{/v}Et, patres, nolíte ad iracúndiam provocáre fílios vestros, sed educáte illos in disciplína et correptióne Dómini.
{p}RESPONSORIUM
{r}Eph 6, 1-2a{/r}; {r}Lc 2, 51{/r}
Fílii, obœdíte paréntibus vestris in Dómino, hoc enim est iustum; {*} Honóra patrem tuum et matrem tuam.
Descéndit Iesus cum María et Ioseph; et venit Názareth et erat súbditus illis. {*} Honóra patrem tuum et matrem tuam.
Ex Allocutiónibus Pauli papæ Sexti
(Allocutio habita Nazareth 5 ianuarii 1964)
{p}Exemplum Nazareth
Nazaréna domus schola est, in qua íncipit Christi vita dignósci: Evangélii nempe schola.
Hic enim primum aspícere díscimus, audíre, meditári, pénitus perspícere quæ in simplicíssima hac et humíllima pulcherrimáque Fílii Dei revelatióne vis alta insit et arcána. Sed et imitári fortásse sensim díscimus.
Hic quidem ratiónem viámque percípimus, qua Christus quis sit fácile cognoscámus. Hic appríme intellégimus quantum ea consideránda sint, quæ illíus in nobis habitatiónem respíciunt ac véluti inclúdunt, loca vidélicet, témpora, mores, sermo, sacri ritus, ómnia dénique, quibus Iesus est usus ut se mundo fáceret maniféstum. Omnia hic vocem, ómnia significatiónem habent.
Hic profécto, hac in schola, perspícimus cur spiritális tenénda sit disciplína, si quis Evangélii sequi doctrínam atque Christi cúpiat esse discípulus.
O quómodo ad nostram libénter redíre vellémus infántiam, nosque Nazarénæ huic húmili eidémque sublími scholæ rursus commíttere! Quam veheménter gestirémus nostrum redintegráre stúdium ad veram vitæ sciéntiam iuxta Maríam et ad divinárum veritátum intellegéntiam comparándam!
At hic nónnisi peregríni consídimus, votúmque hoc depónere cógimur, quo institutiónem numquam absolútam ad noscéndum Evangélium hac in domo pergámus. Non tamen abíbimus quin festinánter, ac véluti furtim, breves quosdam e Nazaréna sede mónitus referámus.
Siléntium enim hæc docet in primis. Utinam óptima in nobis reviréscat siléntii æstimátio, mirándi nempe huius ac necessárii mentis hábitus, dum in æstuánti ætátis nostræ nimiúmque exagitáta vita tot vociferatiónibus, strepítibus, clamóribus impugnámur. O Nazarénum siléntium, doce nos in bonis esse cogitatiónibus defíxos, ad interióra spíritus inténtos, ad secréta Dei consília verorúmque mandáta magistrórum audiénda probe parátos; doce nos quantum opus sint atque váleant præparatiónes, stúdium, meditátio, personális intimúsque ordo vitæ, orátio, quam Deus solus réspicit in occúlto.
Domésticam hic prætérea vivéndi percípimus ratiónem. Nos sane Názareth admóneat quid sit família, quid eius commúnio dilectiónis, eius gravis ac nítida pulchritúdo, sacra eius inviolabilísque propríetas; demónstret quam dulcis in família sit institútio, pro qua nihil áliud substítui possit; edóceat quod sit eius in sociáli órdine natívum offícium.
Operis dénique hic cognóscimus disciplínam. O Nazaréna sedes, fabri Fílii domus, hic potíssimum sevéram quidem sed redemptrícem labóris humáni legem intellégere optámus et celebráre; labóris hic dignitátem sic instauráre, ut ab ómnibus sentiátur; illud hoc in tecto commemoráre, non posse labórem semetípsum finem sibi esse, sed suam libertátem præstantiámque súmere non tantum ex suo quod vocant moménto œconómico, verum ex iis étiam rebus, quibus ad præclárum finem ipse dirígitur; hic dénique totíus mundi operáriis salútem vólumus nuntiáre, iisdémque magnum exémplar osténdere, divínum fratrem, prophétam iustárum ómnium, quæ ad eos pertíneant, causárum, Christum vidélicet Dóminum nostrum.
{p}RESPONSORIUM
{r}2 Cor 13, 11{/r}; {r}Eph 5, 19{/r}; {r}Col 3, 23{/r}
Gaudéte, perfécti estóte, exhortámini, idem sápite, pacem habéte: {*} Cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino.
Quodcúmque fácitis ex ánimo operámini, sicut Dómino, et non homínibus. {*} Cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino.
AD VIGILIAM: Ant. Vere tu es Deus abscónditus, Deus Israel Salvátor.Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem
{r:Io}20, 19-31{/r}
{p}Post dies octo venit Iesus
{v}19{/v}Cum esset sero die illa prima sabbatórum, et fores essent clausæ, ubi erant discípuli propter metum Iudæórum, venit Iesus et stetit in médio et dicit eis: «Pax vobis!». {v}20{/v}Et hoc cum dixísset, osténdit eis manus et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. {v}21{/v}Dixit ergo eis íterum: «Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos». {v}22{/v}Et cum hoc dixísset, insufflávit et dicit eis: «Accípite Spíritum Sanctum. {v}23{/v}Quorum remiséritis peccáta, remíssa sunt eis; quorum retinuéritis, reténta sunt».
{v}24{/v}Thomas autem, unus ex Duódecim, qui dícitur Dídymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. {v}25{/v}Dicébant ergo ei álii discípuli: «Vídimus Dóminum!». Ille autem dixit eis: «Nisi vídero in mánibus eius signum clavórum et mittam dígitum meum in signum clavórum et mittam manum meam in latus eius, non credam».
{v}26{/v}Et post dies octo íterum erant discípuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus iánuis clausis et stetit in médio et dixit: «Pax vobis!». {v}27{/v}Deínde dicit Thomæ: «Infer dígitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incrédulus sed fidélis!». {v}28{/v}Respóndit Thomas et dixit ei: «Dóminus meus et Deus meus!». {v}29{/v}Dicit ei Iesus: «Quia vidísti me, credidísti. Beáti, qui non vidérunt et credidérunt!».
{v}30{/v}Multa quidem et ália signa fecit Iesus in conspéctu discipulórum suórum, quæ non sunt scripta in libro hoc; {v}31{/v}hæc autem scripta sunt, ut credátis quia Iesus est Christus Fílius Dei, et ut credéntes vitam habeátis in nómine eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthǽum
{r:Mt}2, 13-15. 19-23{/r}
{p}Accipe puerum et matrem eius, et fuge in Ægyptum.
{v}13{/v}Cum recessíssent Magi, ecce ángelus Dómini appáret in somnis Ioseph, dicens: «Surge et áccipe púerum et matrem eius, et fuge in Ægýptum; et esto ibi usque dum dicam tibi; futúrum est enim ut Heródes quærat púerum ad perdéndum eum».
{v}14{/v}Qui consúrgens accépit púerum et matrem eius nocte et recéssit in Ægýptum, {v}15{/v}et erat ibi usque ad óbitum Heródis; ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: «Ex Ægýpto vocávi Fílium meum».
{v}19{/v}Defúncto autem Heróde, ecce appáret ángelus Dómini in somnis Ioseph in Ægýpto, {v}20{/v}dicens: «Surge et áccipe púerum et matrem eius et vade in terram Israel; defúncti sunt enim qui quærébant ánimam púeri», {v}21{/v}Qui surgens accépit púerum et matrem eius et venit in terram Israel.
{v}22{/v}Audiens autem quia Archeláus regnáret in Iudǽa pro Heróde patre suo, tímuit illuc ire; et admónitus in somnis, secéssit in partes Galilǽæ {v}23{/v}et véniens habitávit in civitáte quæ vocátur Názareth, ut adimplerétur quod dictum est per Prophétas: «Nazarǽus vocábitur».
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
{r:Lc}2, 22-40{/r}
{p}Puer crescebat plenus sapientia.
{v}22{/v}Postquam impléti sunt dies purgatiónis eórum secúndum legem Móysis, tulérunt Iesum paréntes eius in Hierosólymam, ut sísterent Dómino, {v}23{/v}sicut scriptum est in lege Dómini: «Omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur», {v}24{/v}et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini: «par túrturum aut duos pullos columbárum».
{v}25{/v}Et ecce homo erat in Ierúsalem, cui nomen Sýmeon, et homo iste iustus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israel, et Spíritus Sanctus erat super eum, {v}26{/v}et respónsum accéperat a Spíritu Sancto non visúrum se mortem nisi prius vidéret Christum Dómini.
{v}27{/v}Et venit in Spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Iesum paréntes eius, ut fácerent secúndum consuetúdinem Legis pro eo, {v}28{/v}et ipse accépit eum in ulnas suas et benedíxit Deum et dixit:
{v}29{/v}«Nunc dimíttis servum tuum, Dómine,
secúndum verbum tuum in pace:
{v}30{/v}quia vidérunt óculi mei
salutáre tuum,
{v}31{/v}quod parásti
ante fáciem ómnium populórum,
{v}32{/v}lumen ad revelatiónem géntium
et glóriam plebis tuæ Israel».
{v}33{/v}Et erat pater eius et mater mirántes super his quæ dicebántur de illo. {v}34{/v}Et benedíxit illis Sýmeon, et dixit ad Mariam matrem eius: «Ecce pósitus est hic in ruínam et resurrectiónem multórum in Israel et in signum cui contradicétur {v}35{/v}— et tuam ipsíus ánimam pertránsiet gládius — ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes».
{v}36{/v}Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser; hæc procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. {v}37{/v}Et hæc vídua usque ad annos octogínta quáttuor, quæ non discedébat de templo, ieiúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. {v}38{/v}Et hæc ipsa hora supervéniens confitebátur Deo et loquebátur de illo ómnibus qui exspectábant redemptiónem Ierúsalem.
{v}39{/v}Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth.
{v}40{/v}Puer autem crescébat et confortabátur plenus sapiéntia, et grátia Dei erat super illum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
{r:Lc}2, 41-52{/r}
{p}Iesus in medio doctorum a parentibus invenitur.
{v}41{/v}Ibant paréntes Iesu per omnes annos in Ierúsalem in die festo Paschæ. {v}42{/v}Et cum factus esset annórum duódecim, ascendéntibus illis secúndum consuetúdinem diéi festi, {v}43{/v}consummatísque diébus, cum redírent, remánsit puer Iesus in Ierúsalem, et non cognovérunt paréntes eius. {v}44{/v}Existimántes autem illum esse in comitátu, venérunt iter diéi et requirébant eum inter cognátos et notos, {v}45{/v}et non inveniéntes, regréssi sunt in Ierúsalem requiréntes eum.
{v}46{/v}Et factum est post tríduum invenérunt illum in templo sedéntem in médio doctórum audiéntem illos et interrogántem eos: {v}47{/v}stupébant autem omnes qui eum audiébant super prudéntia et respónsis eius.
{v}48{/v}Et vidéntes eum admiráti sunt, et dixit Mater eius ad illum: «Fili, quid fecísti vobis sic? Ecce pater tuus et ego doléntes quærebámus te».
{v}49{/v}Et ait ad illos: «Quid est quod me quærebátis? Nesciebátis quia in his quæ Patris mei sunt opórtet me esse?».
{v}50{/v}Et ipsi non intellexérunt verbum quod locútus est ad illos.
{v}51{/v}Et descéndit cum eis et venit Názareth, et erat súbditus illis. Et Mater eius conservábat ómnia verba in corde suo.
{v}52{/v}Et Iesus proficiébat sapiéntia et ætáte et grátia apud Deum et hómines.
AD HORAM MEDIAM AD TERTIAMLECTIO BREVIS
{r}Col 3, 12-13{/r}
Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiæ, benignitátem, humilitátem, mansuetúdinem, patiéntiam, supportántes ínvicem et donántes vobis ipsis si quis advérsus áliquem habet querélam; sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos.
RESPONSORIUM BREVE
Dóminus vias suas docébit nos.
Et ambulábimus in sémitis eius.
AD SEXTAMLECTIO BREVIS
{r}Col 3, 14-15{/r}
Super ómnia hæc caritátem, quod est vínculum perfectiónis. Et pax Christi dominétur in córdibus vestris, ad quam et vocáti estis in uno córpore. Et grati estóte.
RESPONSORIUM BREVE
Pauper sum ego et in labóribus a iuventúte mea.
Exaltátus autem humiliátus sum et conturbátus.
AD NONAMLECTIO BREVIS
{r}Col 3, 17{/r}
Omne, quodcúmque fácitis in verbo aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Iesu grátias agéntes Deo Patri per ipsum.
RESPONSORIUM BREVE
Ponam univérsos fílios tuos doctos a Dómino.
Et multitúdinem pacis fíliis tuis.