Dominica post Pentecosten
SANCTISSIMÆ TRINITATIS
Sollemnitas
Ad Officium lectionis
HYMNUS
Te Patrem summum genitúmque Verbum
Flamen ac Sanctum Dóminum faténtur
únicum, quotquot paradís{i}i{/i} amœ́nus
hortus adúnat.
Quam modis miris, Trias alma, vivas
pércipit nemo, tamen usqu{i}e{/i} in ævum
cǽlites vultu sátias, alácri
voce canéntes.
Te canunt mundi statuísse molem,
Lúmin{i}e{/i} ætérno réger{i}e{/i} univérsa,
ígnibus celsi refovér{i}e{/i} Amóris
corda tuórum.
Mente permísti súperum catérvis,
iam choris illis sociámus hymnos,
qui tu{i}a{/i} optámus fore sempitérna
pace beáti. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Adésto, unus Deus omnípotens, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus.
Psalmus 8
Ant. 2Cáritas Pater est, grátia Fílius, communicátio Spíritus Sanctus, o beáta Trínitas.
Psalmus 32 (33), I
Ant. 3Verax est Pater, véritas Fílius, véritas Spíritus, o beáta Trínitas.
Psalmus 32 (33), II
Verbo Dómini cæli firmáti sunt.
Et Spíritu oris eius omnis virtus eórum.
De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Corínthios
{r:1Cor}2, 1-16{/r}
{p}Magnum Dei voluntatis mysterium
{v}1{/v}Ego, cum veníssem ad vos, fratres, veni non per sublimitátem sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis mystérium Dei. {v}2{/v}Non enim iudicávi scire me áliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifíxum. {v}3{/v}Et ego in infirmitáte et timóre et tremóre multo fui apud vos, {v}4{/v}et sermo meus et prædicátio mea non in persuasibílibus sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne Spíritus et virtútis, {v}5{/v}ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum sed in virtúte Dei.
{v}6{/v}Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos, sapiéntiam vero non huius sǽculi neque príncipum huius sǽculi, qui destruúntur, {v}7{/v}sed lóquimur Dei sapiéntiam in mystério, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sǽcula in glóriam nostram, {v}8{/v}quam nemo príncipum huius sǽculi cognóvit; si enim cognovíssent, numquam Dóminum glóriæ crucifixíssent. {v}9{/v}Sed sicut scriptum est: «Quod óculus non vidit, nec auris audívit, nec in cor hóminis ascéndit, quæ præparávit Deus his, qui díligunt illum».
{v}10{/v}Nobis autem revelávit Deus per Spíritum; Spíritus enim ómnia scrutátur, étiam profúnda Dei. {v}11{/v}Quis enim scit hóminum, quæ sint hóminis, nisi spíritus hóminis, qui in ipso est? Ita et, quæ Dei sunt, nemo cognóvit nisi Spíritus Dei. {v}12{/v}Nos autem non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum, qui ex Deo est, ut sciámus, quæ a Deo donáta sunt nobis; {v}13{/v}quæ et lóquimur non in doctis humánæ sapiéntiæ, sed in doctis Spíritus verbis, spiritálibus spiritália comparántes. {v}14{/v}Animális autem homo non pércipit, quæ sunt Spíritus Dei, stultítia enim sunt illi, et non potest intellégere, quia spiritáliter examinántur; {v}15{/v}spiritális autem iúdicat ómnia, et ipse a némine iudicátur.
{v}16{/v}Quis enim cognóvit sensum Dómini,
qui ínstruat eum?
Nos autem sensum Christi habémus.
{p}RESPONSORIUM
Cf. {r}Eph 1, 17. 18{/r}; {r}1 Cor 2, 12a{/r}
Deus Dómini nostri Iesu Christi, Pater glóriæ, det nobis Spíritum sapiéntiæ et revelatiónis in agnitióne eius, illuminátos óculos cordis nostri, {*} Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
Non spíritum mundi accépimus, sed Spíritum qui ex Deo est. {*} Ut sciámus quæ sit spes vocatiónis eius et quæ divítiæ glóriæ hereditátis eius in sanctis.
Ex Epístolis sancti Athanásii epíscopi
(Ep. 1 ad Serapionem, 28-30: PG 26, 594-595. 599)
{p}Lux, splendor, gratia in Trinitate et ex Trinitate
Haud abs re fúerit véterem traditiónem, doctrinámque ac fidem cathólicæ Ecclésiæ investigáre, quam scílicet Dóminus trádidit, Apóstoli prædicavére et patres servavére. In ea enim Ecclésia fundáta est, a qua si quis excíderit, is nec esse nec ámplius dici christiánus ulla ratióne póterit.
Itaque Trínitas sancta et perfécta est, quæ in Patre et Fílio et Spíritu Sancto agnóscitur, nihílque aliénum vel extrínsecus admíxtum habet, neque ex creatóre et re creáta constat, sed tota creándi et efficiéndi vi prǽdita est; sibi quoque símilis et indivídua est natúra, unáque eius est efficácia et áctio. Nam Pater per Verbum in Spíritu Sancto ómnia facit, eóque modo sanctæ Trinitátis únitas servátur. Ita unus Deus in Ecclésia prædicátur, qui est super ómnia et per ómnia et in ómnibus. Super ómnia quidem ut Pater, ut princípium et fons; per ómnia vero, nempe per Verbum; in ómnibus dénique, in Spíritu Sancto.
Beátus Paulus, cum de spiritálibus rebus ad Corínthios scribit, ómnia ad unum Deum Patrem tamquam ad caput hoc pacto redúcit: Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
Quæ enim Spíritus síngulis distríbuit, ea a Patre per Verbum dantur. Nam ómnia quæ Patris sunt, item Fílii: unde ea quæ a Fílio in Spíritu dantur, vera sunt Patris múnera. Simíliter cum Spíritus in nobis est, Verbum, a quo illum accípimus, in nobis étiam est, et in Verbo est quoque Pater, atque ita fit istud: Veniémus ego et Pater, et mansiónem apud eum faciémus. Ubi enim lux est, illic et splendor quoque est; ubi item splendor est, ibi simíliter et eius efficiéntia et spléndida est grátia.
Quod idem Paulus in secúnda Epístola ad Corínthios his verbis docet: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis. Grátia enim et donum quod in Trinitáte datur, datur a Patre per Fílium in Spíritu Sancto. Nam quemádmodum ex Patre per Fílium datur grátia, ita in nobis fíeri non potest doni communicátio nisi in Spíritu Sancto. Huius síquidem partícipes effécti, Patris caritátem, Fílii grátiam et ipsíus Spíritus communicatiónem habémus.
{p}RESPONSORIUM
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
Benedíctus Deus in firmaménto cæli, et laudábilis et gloriósus in sǽcula. {*} Laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
AD VIGILIAM: Ant. Laus et perénnis glória Deo Patri et Fílio, sancto simul Paríclito, in sǽcula sæculórum. Cantica, ut in Proprio de Tempore per annum.Ad I Vesperas
HYMNUS
Imméns{i}a{/i} et una, Trínitas,
cuius potéstas ómnia
facit regítque témpora
et exstat ante sǽcula,
Tu sola pleno súfficis
tibi beáta gáudio;
tu pura, simplex, próvida
cælos et orbem cóntines.
Omnis, Pater, fons grátiæ,
Lumen patérnæ glóriæ,
Sanct{i}e{/i} utriúsque Spíritus
intermináta cáritas,
Ex te suprém{i}a{/i} orígine,
Trias benígna, prófluit
creáta quicquid sústinet,
quicquid decóre pérficit.
Quos et coróna múneras
adoptiónis íntimæ,
nos templa fac niténtia
tibi placére iúgiter.
O viva lux, nos ángelis
da iung{i}i{/i} in aula cǽlica,
ut grat{i}i{/i} amóris láudibus
te concinámus pérpetim. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1Glória tibi, Trínitas æquális, una Déitas, et ante ómnia sǽcula, et nunc et in perpétuum.
Psalmus 112 (113)
Ant. 2Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas; confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.
Psalmus 147 (147B), 12-20
Ant. 3Glória et honor Deo in unitáte Trinitátis, Patri et Fílio cum Sancto Spíritu, in sempitérna sǽcula.
Canticum Eph 1, 3-10
LECTIO BREVIS
{r}Rom 11, 33-36{/r}
O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius! Quis enim cognóvit sensum Dómini? Aut quis consiliárius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipsum ómnia. Ipsi glória in sǽcula. Amen.
RESPONSORIUM BREVE
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Soli Deo honor et glória. {*}
Laudémus eum in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Ad Magnificat, ant. Grátias tibi, Deus; grátias tibi, vera et una Trínitas, una et summa Déitas, sancta et una Unitas.
PRECES
Ut ad II Vesperas.ORATIO
Deus Pater, qui, Verbum veritátis et Spíritum sanctificatiónis mittens in mundum, admirábile mystérium tuum homínibus declarásti, da nobis, in confessióne veræ fídei, ætérnæ glóriam Trinitátis agnóscere, et Unitátem adoráre in poténtia maiestátis.
Ad Invitatorium
Ant. Deum verum, unum in Trinitáte et Trinitátem in Unitáte, veníte, adorémus.
Ad Laudes matutinas
HYMNUS
Trínitas, summo sólio corúscans,
glóriæ carmen tibi sit perénne,
quæ tenes nostri vehemént{i}i{/i} amóre
péctoris ima.
Cónditor rerum, Pater, alma virtus,
quos tuæ vitæ facis atque formæ
esse consórtes, fídei fac usque
dona meréri.
Candor ætérnæ speculúmque lucis
Nate, quos dicis sociásque fratres,
pálmites viti tibi nos inésse
da viridántes.
Cáritas, ignis, píetas, poténti
lúmin{i}e{/i} ac blando móderans creáta,
Spíritus, mentem rénova, fovéto
íntima cordis.
Hospes o dulcis, Trias obsecránda,
nos tibi iugi fac amóre nexos,
pérpetes donec modulémur hymnos
teque fruámur. Amen.
Ant. 1 Tibi decus et impérium, tibi glória et potéstas, tibi laus et iubilátio in sempitérna sǽcula, o beáta Trínitas.
Psalmi et canticum de dominica hebd. I.
Ant. 2 Te iure laudant, te adórant, te gloríficant omnes creatúræ tuæ, o beáta Trínitas.
Ant. 3 Ex quo ómnia, per quem ómnia, in quo ómnia: ipsi glória in sǽcula.
LECTIO BREVIS
{r}1 Cor 12, 4-6{/r}
Divisiónes gratiárum sunt, idem autem Spíritus; et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus; et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus.
RESPONSORIUM BREVE
Tibi laus, tibi glória, {*} O beáta Trínitas.
Tibi laus, tibi glória, {*} O beáta Trínitas.
Tibi gratiárum áctio in sǽcula sæculórum. {*}
O beáta Trínitas.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Tibi laus, tibi glória, {*} O beáta Trínitas.
Ad Benedictus, ant. Benedícta sit creátrix et gubernátrix ómnium, sancta et indivídua Trínitas, et nunc et semper et per infiníta sæculórum sǽcula.
PRECES
Patrem, Fílium et Spíritum Sanctum adorémus et glorificémus iubilántes:
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Pater sancte, nobis nesciéntibus sicut opórtet oráre, Spíritum Sanctum donáre dignéris,
ut ádiuvet infirmitátem nostram et póstulet secúndum te pro nobis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Fili Dei, qui Patrem rogásti, ut Paráclitum daret Ecclésiæ tuæ,
fac ut máneat nobíscum in ætérnum Spíritus veritátis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Veni, Sancte Spíritus, et fructus tuos nobis largíre: caritátem, gáudium, pacem, patiéntiam, benignitátem, bonitátem,
longanimitátem, mansuetúdinem, fidem, modéstiam, continéntiam, castitátem.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Pater omnípotens, qui Spíritum Fílii tui in corda nostra misísti, clamántem: Abba, Pater,
fac nos a Spíritu agi, ut simus herédes tui, coherédes autem Christi.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Christe, qui Paráclitum misísti procedéntem a Patre, ut testimónium perhibéret de te,
fac ut étiam nos testimónium de te perhibeámus coram homínibus.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Ad II Vesperas
HYMNUS, ut ad I Vesperas.
PSALMODIA
Ant. 1 O vera summa sempitérna Trínitas, Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.
Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Ant. 2 Líbera nos, salva nos, vivífica nos, o beáta Trínitas.
Psalmus 113A (114)
Ant. 3 Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est.
Canticum Cf. Ap 19, 1-2. 5-7
LECTIO BREVIS
{r}Eph 4, 3-6{/r}
Sollíciti estóte serváre unitátem spíritus in vínculo pacis; unum corpus et unus Spíritus, sicut et vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ; unus Dóminus, una fides, unum baptísma; unus Deus et Pater ómnium, qui super omnes et per ómnia et in ómnibus.
RESPONSORIUM BREVE
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Soli Deo honor et glória. {*}
Laudémus eum in sǽcula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu. {*} Laudémus eum in sǽcula.
Ad Magnificat, ant. Te Deum Patrem ingénitum, te Fílium unigénitum, te Spíritum Sanctum Paráclitum, sanctam et indivíduam Trinitátem, toto corde et ore confitémur, laudámus atque benedícimus: Tibi glória in sǽcula.
PRECES
Pater per Spíritum Sanctum carnem Christi Fílii sui vivificávit et vivificántem pro nobis constítuit. Ad Deum unum et trinum hanc vocem glóriæ dirigámus:
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Pater, omnípotens ætérne Deus, Paráclitum Spíritum Sanctum in nómine Fílii tui super Ecclésiam mitte,
ut servet eam in unitáte caritátis et veritátis perféctæ.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Mitte, Dómine, operários in messem tuam, ut dóceant omnes gentes et baptízent eas in nómine Patris et Fílii et Spíritus Sancti,
et eas confírment in fide.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Dómine, ádiuva omnes, qui persecutiónem patiúntur propter nomen Fílii tui,
quia ipse promísit te Spíritum veritátis datúrum, ut loquátur in illis.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Pater omnípotens, te, Verbum et Spíritum Sanctum unum esse omnes agnóscant,
ut unum Deum credant, sperent et díligant.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
Pater vivéntium, fac defúnctos consórtes glóriæ tuæ,
in qua Fílius tuus et Spíritus Sanctus tecum in unitáte coætérni regnant.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
AD HORAM MEDIAM Psalmi de dominica hemdomadæ I.PSALMODIA
Ant. 1 Te invocámus, te laudámus, te adorámus, o beáta Trínitas.
Ant. 2 Spes nostra, salus nostra, honor noster, o beáta Trínitas.
Ant. 3 Te semper idem esse, vívere et intellégere profitémur.
AD TERTIAMLECTIO BREVIS
{r}2 Cor 1, 21-22{/r}
Confírmat nos vobíscum in Christum et unxit nos Deus, et signávit nos et dedit arrabónem Spíritus in córdibus nostris.
Intráte portas eius in confessióne.
Date glóriam Deo Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
AD SEXTAMLECTIO BREVIS
{r}Gal 4, 4. 5-6{/r}
Misit Deus Fílium suum, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda nostra clamántem: Abba, Pater!
O beáta et benedícta et gloriósa Trínitas.
Pater et Fílius et Spíritus Sanctus.
AD NONAMLECTIO BREVIS
{r}Ap 7, 12{/r}
Benedíctio et glória et sapiéntia et gratiárum áctio et honor et virtus et fortitúdo Deo nostro in sǽcula sæculórum. Amen.
Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.
Et laudábilis et gloriósus in sǽcula.