{v}2{/v}Deus, Deus meus, quare me dereliquísti?{x}
Longe a salúte mea verba rugítus mei.
{v}3{/v}Deus meus, clamo per diem, et non exáudis,{x}
et nocte, et non est réquies mihi.
{v}4{/v}Tu autem sanctus es,{x}
qui hábitas in láudibus Israel.
{v}5{/v}In te speravérunt patres nostri,{x}
speravérunt et liberásti eos;
{v}6{/v}ad te clamavérunt et salvi facti sunt,{x}
in te speravérunt et non sunt confúsi.
{v}7{/v}Ego autem sum vermis et non homo,{x}
oppróbrium hóminum et abiéctio plebis.
{v}8{/v}Omnes vidéntes me derisérunt me;{x}
torquéntes lábia movérunt caput:
{v}9{/v}«Sperávit in Dómino: erípiat eum,{x}
salvum fáciat eum, quóniam vult eum».
{v}10{/v}Quóniam tu es qui extraxísti me de ventre,{x}
spes mea ad úbera matris meæ.
{v}11{/v}In te proiéctus sum ex útero,{x}
de ventre matris meæ Deus meus es tu.
{v}12{/v}Ne longe fias a me,{+}
quóniam tribulátio próxima est,{x}
quóniam non est qui ádiuvet.
{v}13{/v}Circumdedérunt me vítuli multi,{x}
tauri Basan obsedérunt me.
{v}14{/v}Aperuérunt super me os suum{x}
sicut leo rápiens et rúgiens.
{v}15{/v}Sicut aqua effúsus sum,{x}
et dissolúta sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera{x}
liquéscens in médio ventris mei.
{v}16{/v}Aruit tamquam testa palátum meum,{+}
et lingua mea adhǽsit fáucibus meis,{x}
et in púlverem mortis deduxísti me.
{v}17{/v}Quóniam circumdedérunt me canes multi,{x}
concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos,{x}
{v}18{/v}et dinumerávi ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me;{+}
{v}19{/v}divisérunt sibi vestiménta mea{x}
et super vestem meam misérunt sortem.
{v}20{/v}Tu autem, Dómine, ne elongáveris,{x}
fortitúdo mea, ad adiuvándum me festína.
{v}21{/v}Erue a frámea ánimam meam{x}
et de manu canis únicam meam.
{v}22{/v}Salva me ex ore leónis{x}
et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
{v}23{/v}Narrábo nomen tuum frátribus meis,{x}
in médio ecclésiæ laudábo te.
¶ Hæc ultima pars psalmi ad libitum dici potest.
{v}24{/v}Qui timétis Dóminum, laudáte eum,{x}
univérsum semen Iacob, glorificáte eum.
Métuat eum omne semen Israel,{x}
{v}25{/v}quóniam non sprevit neque despéxit afflictiónem páuperis,
nec avértit fáciem suam ab eo{x}
et, cum clamáret ad eum, exaudívit.
{v}26{/v}Apud te laus mea in ecclésia magna;{x}
vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
{v}27{/v}Edent páuperes et saturabúntur,{+}
et laudábunt Dóminum, qui requírunt eum:{x}
«Vivant corda eórum in sǽculum sǽculi!».
{v}28{/v}Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum univérsi fines terræ,{x}
et adorábunt in conspéctu eius univérsæ famíliæ géntium.
{v}29{/v}Quóniam Dómini est regnum,{x}
et ipse dominábitur géntium.
{v}30{/v}Ipsum solum adorábunt omnes, qui dórmiunt in terra;{x}
in conspéctu eius prócident omnes, qui descéndunt in púlverem.
{v}31{/v}Anima autem mea illi vivet,{x}
et semen meum sérviet ipsi.
{v}32{/v}Narrábitur de Dómino generatióni ventúræ,{+}
et annuntiábunt iustítiam eius pópulo, qui nascétur:{x}
«Hæc fecit Dóminus!».
HTML © Juraj Vidéky