{v}1{/v}Deus, iudícium tuum regi da,{x}
et iustítiam tuam fílio regis;
{v}2{/v}iúdicet pópulum tuum in iustítia{x}
et páuperes tuos in iudício.
{v}3{/v}Afferant montes pacem pópulo,{x}
et colles iustítiam.
{v}4{/v}Iudicábit páuperes pópuli{+}
et salvos fáciet fílios ínopis{x}
et humiliábit calumniatórem.
{v}5{/v}Et permanébit cum sole et ante lunam,{x}
in generatióne et generatiónem.
{v}6{/v}Descéndet sicut plúvia in gramen{x}
et sicut imber írrigans terram.
{v}7{/v}Florébit in diébus eius iustítia et abundántia pacis,{x}
donec auferátur luna.
{v}8{/v}Et dominábitur a mari usque ad mare{x}
et a Flúmine usque ad términos orbis terrárum.
{v}9{/v}Coram illo prócident íncolæ desérti,{x}
et inimíci eius terram lingent.
{v}10{/v}Reges Tharsis et ínsulæ múnera ófferent,{x}
reges Arabum et Saba dona addúcent.
{v}11{/v}Et adorábunt eum omnes reges,{x}
omnes gentes sérvient ei.
{v}12{/v}Quia liberábit ínopem clamántem{x}
et páuperem, cui non erat adiútor.
{v}13{/v}Parcet páuperi et ínopi{x}
et ánimas páuperum salvas fáciet.
{v}14{/v}Ex oppressióne et violéntia rédimet ánimas eórum,{x}
et pretiósus erit sanguis eórum coram illo.
{v}15{/v}Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ,{+}
et orábunt pro ipso semper;{x}
tota die benedícent ei.
{v}16{/v}Et erit ubértas fruménti in terra,{x}
in summis móntium fluctuábit;
sicut Líbanus fructus eius{x}
et florébit de civitáte sicut fenum terræ.
{v}17{/v}Sit nomen eius benedíctum in sǽcula,{x}
ante solem permanébit nomen eius.
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ,{x}
omnes gentes magnificábunt eum.
{v}18{/v}Benedíctus Dóminus Deus, Deus Israel,{x}
qui facit mirabília solus.
{v}19{/v}Et benedíctum nomen maiestátis eius in ætérnum;{x}
et replébitur maiestáte eius omnis terra. Fiat, fiat.
HTML © Juraj Vidéky