{v}1{/v}Ut quid, Deus, reppulísti in finem,{x}
irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
{v}2{/v}Memor esto congregatiónis tuæ,{x}
quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ,{x}
mons Sion, in quo habitásti.
{v}3{/v}Leva gressus tuos in ruínas sempitérnas:{x}
ómnia vastávit inimícus in sancto.
{v}4{/v}Rugiérunt, qui odérunt te, in médio congregatiónis tuæ;{x}
posuérunt signa sua in signa.
{v}5{/v}Visi sunt quasi in altum secúrim vibrántes{x}
in silva condénsa.
{v}6{/v}Excidérunt iánuas eius in idípsum;{x}
in secúri et áscia deiecérunt.
{v}7{/v}Incendérunt igni sanctuárium tuum,{x}
in terram polluérunt tabernáculum nóminis tui;
{v}8{/v}dixérunt in corde suo: «Opprimámus eos simul».{x}
Combussérunt omnes congregatiónes Dei in terra.
{v}9{/v}Signa nostra non vídimus,{+}
iam non est prophéta,{x}
et apud nos non est qui cognóscat ámplius.
{v}10{/v}Usquequo, Deus, improperábit inimícus,{x}
spernet adversárius nomen tuum in finem?
{v}11{/v}Ut quid avértis manum tuam{x}
et tenes déxteram tuam in médio sinu tuo?
{v}12{/v}Deus autem rex noster ante sǽcula,{x}
operátus est salútes in médio terræ.
{v}13{/v}Tu conscidísti in virtúte tua mare,{x}
contribulásti cápita dracónum in aquis.
{v}14{/v}Tu confregísti cápita Levíathan,{x}
dedísti eum escam monstris maris.
{v}15{/v}Tu dirupísti fontes et torréntes;{x}
tu siccásti flúvios perénnes.
{v}16{/v}Tuus est dies et tua est nox,{x}
tu fabricátus es luminária et solem.
{v}17{/v}Tu statuísti omnes términos terræ,{x}
æstátem et híemem, tu plasmásti ea.
{v}18{/v}Memor esto huius:{+}
inimícus improperávit Dómino,{x}
et pópulus insípiens sprevit nomen tuum.
{v}19{/v}Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi{x}
et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
{v}20{/v}Réspice in testaméntum,{x}
quia repléta sunt latíbula terræ tentóriis violéntiæ.
{v}21{/v}Ne revertátur húmilis factus confúsus;{x}
pauper et inops laudábunt nomen tuum.
{v}22{/v}Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam;{+}
memor esto improperiórum tuórum,{x}
quæ ab insipiénte fiunt tota die.
{v}23{/v}Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum;{x}
tumúltus adversariórum tuórum ascéndit semper.
HTML © Juraj Vidéky